Povratak / Back

Pismo pape Ivana VIII.

Hrvatskom knezu Zdeslavu u svibnju 879.



"Dilecto filio Sedesclavo glorioso comiti Sclavorum.


Quia fama tue dilectionis atque bonitatis et religionis in Deum ad nos usque pervenit,confidenter glorie tue precipimus atque mandamus,ut pro amore sanctorum apostolorum Petri ac Pauli protectorum vestrorum presentem legatum,quem ad gentem Uulgarorum dirigimus,salvum atque incolumem venire faciatis usque ad dilectum filium nostrum Michaelem gloriosum regem eorum et,quecunque ei sunt necessaria ad victum et vestimentum,illi pro Dei amore administrate,quia Dominus dicit in evangelio:"Quamdiu fescistis uni de minoribus istis,michi fecistis" et apostolus:"Hospitales in invicem sine murmuratione",quia"per hanc latuerunt quidam angelis hospitio susceptis".Agat,fili karissime,de hoc tua dilectio ut eterne vite premia percipere valeat.
Data ut supra.



F.Šišić-Priručnik izovra,Zagreb,1914.

Free Web Hosting