Povratak / Back

Pismo pape Ivana VIII.

Knezu Domagoju između 874. i 875.godine.



"Domagoi.
Si vero,quod absit,contra vitam tuam insidiantes reppereris,non mortis,sed temporalis exilii eos religacione castiga,quatinus,dum eis propter Deum peperceris,quos ipse tibi tradiderit,ille te ab eis illesum custodiat,qui pro salute omnium crucis suplicium minime refutavit.

Pretera devocionis tue studium exhortamur,ut contra marinos latrunculos,qui sub pretextu tui nominis in christicolas debacchantur,tanto vehementis accendatur,quanto illorum pravitate famam tui nominis offuscatam fuisse cognoscis;quoniam,licet sredi possit,quod te nolente illi navigantibus insidientur.Tamen,quia a te conprimi posse dicuntur,nisi eos conpresseris,innoxius non haberis.Scriptum quippe est:"Qui criminia,cum potest emendare,non corrigit,ipse committit.""



F.Šišić-Priručnik izvora,Zagreb,1914.

Free Web Hosting